tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis
modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos
de manu omnium inimicorum nostrorum
venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine
fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi
eorum cooperuerunt valles
dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum
gladio infantes meos dare in praedam et virgines in
captivitatem
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in
manus feminae et confudit eum
non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan
percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed
Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta
laetitiae in exultatione filiorum Israhel
unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra
ad decipiendum illum
sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius
captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt
humiles mei arescentes in siti
filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes
occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei
hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et
quem superare nemo potest
tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt
misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat
voci tuae
montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut
cera liquescent ante faciem tuam
qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim
omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos
dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et
sentiant usque in sempiternum
et factum est post haec omnis populus post victoriam venit
ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt
obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas
porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit
illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema
oblivionis
erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et
per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum
Iudith
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith
magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae
terrae Israhel
erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non
cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus
est Manasses vir eius
erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et
dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro
suo in Bethuliam
luxitque illam omnis populus diebus septem
in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret
Israhel et post mortem eius annis multis
dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in
numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo
tempore usque in praesentem diem